Versiones in linguas vernaculas, quae sequuntur:

latina
italica
anglica
hispanica
gallica
sinica
ucraina
russica
polona
germanica

 

 

 

 

 

 



nexus

e situ Sanctae Sedis:

• Sanctorum Mater. Instructio de inquisitionibus dioecesanis seu eparchialibus pro Causis Sanctorum efficiendis: italica, anglica, gallica, hispanica, lusitana, latina, germanica (Word)
Congregatio de Causis Sanctorum
• Codex Iuris Canonici: italica, anglica
Canonizationes recentiores

alii nexus



santiebeati.it (situs lingua italicus)
• Wikipedia, sub voce ‘ Santi ’: italica, anglica
Sancti diei (CEI)




Qui sumus

slide slide slide slide

 

Advocatus Andreas Ambrosi

Ad normam can. 2018 Codicis Iuris Canonici, Andreas Ambrosi, Doctor in utroque Iure, die 1 mensis Octobris anno 1971 tirocinium apud Congregationem de Causis Sanctorum incepit, praesertim apud Officium Promotoris Generalis Fidei, qui tunc sub cognomine «advocatus diaboli» notus erat. Hic animadversiones «super virtutibus in specie» pro causarum introductione parandas curavit, necnon animadversiones «super miris in specie» pro beatificatione et canonizatione. Promotor Fidei, qui illo tempore P. Raphaele Perez, ex Ordine Sancti Augustini, erat, die 20 mensis Decembris anno 1974 eum libello frequentationis et meritoriae aestimationis honestavit.

Advocatus Ambrosi primum septennium impendit in munera Procuratoris celeberrimos apud Advocatos Valente et Vitale ac dein, a die 22 mensis Novembris anno 1978, Advocati apud Congregationem de Causis Sanctorum, postquam ab anno 1992 officiis fungens Postulatoris multas iam perfecerat causas e nationibus, quae sequuntur:

Aequatoria
Aegyptus
Insuliae Philippinae
Argentina
Armenia
Australia
Austria
Bangladesia
Belgium
Brasilia
Canada
Chilia
Sinae
Columbia
Respublica Dominicana
Croatia
Finlandia
Gallia
Germania
India   Anglia

Henoseos Insula
Italia
Kenya
Libanum
Melita
Mexicum
Hollandia
Peruvia
Polonia
Romania
Slovachia
Slovenia
Hispania
Sudania
Helvetia
Ucraina
Uganda
Hungaria
Civitates Foederatae Americae Septentrionalis
Respublica Cechia


Mense Novembris anno 2002, Doctor Ambrosi nominatus est Postulator Generalis pro beatificationis et canonizationis Causis apud Institutum religiosum Sanctae Crucis, quod in Gallia anno 1837 fundatum est a P. Basilio Moreau et hodie multis in Nationibus anglicae linguae adest. Advocatus, cui italica lingua parens est, etiam hispanice, gallice et latine loquitur.

Quod ad Causas martyrii pertinet, quas Studium Ambrosi iam egit vel etiamdum agit , magnum earum numerum non modo bellum civile hispanicum et nazistarum flagitium pepererunt, sed aliae etiam persecutiones contra catholicos: sufficiat hic antiquorum martyrum Andegavensium reminisci, Armenorum qui sub Othomanis sanguinem effuderunt,  Argentinorum martyrum in Valle fluminis Zentae et religiosorum qui in Sinis victimae persecutionum occubuerunt.

Varios inter processus beatificationis peractos seu adhuc in fieri patrocinatae sunt Causae aliquarum praestantissimarum mulierum, quae mysticis rationibus summopere deditae fuerunt, uti Anna Catharina Emmerick, Teresia Neumann atque Edviges Carboni, hodiernis diebus in academia eruditorum valde perspectae.

Cooperatores

Coetus cooperatorum praestat in causis agendis excussis linguis

italica
gallica
anglica
germanica
hispanica
latina
ucraina
russica
polona

et nominatim officiis peritorum, qui sequuntur, utitur

doct. Angelica Ambrosi
italica natione et lingua parente
aliae linguae ei notae: gallica
Doctor in utroque Iure
Procurator apud Romanam Rotam
publici cursus indicium electronica ope instructum: angelica.ambrosi@tin.it

Dom. Clara Nadia Kobelyukh
ucraina natione et lingua parente
aliae linguae ei notae: russica, italica, anglica
Magistra in Theologia, Doctor in fieri in Historiae sacrae Thelogiae; Adiutrix Advocati quoad Causas Slavorum linguis excussas earundemque redigendas Positiones, necnon quoas Causas linguis italica et anglica excussas.
publici cursus indicium electronica ope instructum: avvambrosi@mclink.it

Dom. Madelaine  Kuns
e Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis oriunda, anglica lingua parente
aliae linguae ei notae: italica, hispanica
Magistra in Scientiis communicationis, studia et peritia professionis in Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis et in Italia peracta; Adiutrix Advocati quoad Causas lingua anglica excussas et processus ad normam Iuris Canonici.
publici cursus indicium electronica ope instructum: avvambrosi@mclink.it

Dom. Maria Francisca Dudle
helvetica natione, germanica lingua parente
aliae linguae ei notae: italica, gallica, anglica
Perita in linguis et ratiocinandi scientia in Helvetia, studia Sacrae Theologiae pro laicis patravit; Adiutrix Advocati quoad Causas lingua italica excussas; peritia pluriennalis interpretis.
publici cursus indicium electronica ope instructum: studioambrosi@tiscali.it

Dom. Natalina Pennacchietti
italica natione et lingua parente
aliae linguae ei notae: anglica et germanica
Laureata in Linguis et Litteris alienis; perita in interpretatione philologa. Pluriennalis peritia in opere versionis textuum technicae, scientiae et speciminum; interpres e lingua anglica in italicam; Adiutrix Advocati quoad Positiones Causarum linguis italica et anglica redigendas.

Dom. Catharina Kostereva
ucraina natione et lingua parente
aliae linguae ei notae: russica, polona, italica et anglica
Magistra in Sacra Scriptura; cursus suppletivus ad licentiam in Scientiis Biblicis consequendam; Adiutrix Advocati quoad Positiones Causarum linguis italica et anglica redigendas.

Hoc Studium Iuris navus est in rebus Iuris Canonici et in auxilium membrorum Congregationis de Causis Sanctorum operatur. Diutina peritia professionis in his Causis provehendis praestat altam et claram sapientiam operandi coniuncte cum actoribus Causae in fieri.