Versiones in linguas vernaculas, quae sequuntur:

latina
italica
anglica
hispanica
gallica
sinica
ucraina
russica
polona
germanica

 

 

 

 

 

 



nexus

e situ Sanctae Sedis:

• Sanctorum Mater. Instructio de inquisitionibus dioecesanis seu eparchialibus pro Causis Sanctorum efficiendis: italica, anglica, gallica, hispanica, lusitana, latina, germanica (Word)
Congregatio de Causis Sanctorum
• Codex Iuris Canonici: italica, anglica
Canonizationes recentiores

alii nexus



santiebeati.it (situs lingua italicus)
• Wikipedia, sub voce ‘ Santi ’: italica, anglica
Sancti diei (CEI)




Causae beatificationis et canonizationis

slide slide slide slide

 

Initium causae beatificationis et canonizationis

Velim confestim aliquid dilucidare, quod saepius invenire accidit, cum enim vigeat apud quosdam mendosam persuasionem ut huiusmodi incipere Causam idem sit ac aliquem beatificare, quapropter valde ipsi haesitant in tanto consilio ineundo. Memini autem oportet «processum» inire nihil aliud est quam «procedere», ut testimonia sive de auditu sive scripta colligantur, quae dein rem necessariae disputationis constituent, qua Supremi Iudices in Urbe, scilicet Patres Cardinales et Summus Pontifex, sententiam certam de opportunitate hunc illumve Servum Dei beatificandi prodere valeant. Ex quo conficitur, ut haesitatio quaedam in ineunda Causa nihil aliud sit quam eiusdem detrimentum, cum, procedente tempore atque praestantioribus obeuntibus testibus, discrimen crescat testimonia amittendi.
Munus testimoniorum collectionis est tribunalis particularis, cuius membra ad hoc ab Episcopo nominata sunt et, opere peracto actisqua Romam missis, quaeque ab officio suo cessant.
Iudex ordinarius seu Episcopus Dioecesis, apud quam Causa ineunda est, expresse ac singillatim membra Tribunalis Inquisitionis nominat, quae sequuntur: Delegatus Episcopalis, qui sacerdos erit et, vices gerens Episcopi, custodit, ut leges canonicae in re rite serventur; Promotor Iustitiae, et ipse sacerdos, qui ex more testes interrogat; Notarius actuarius, non sacerdos, qui, ab alio Notario adiuncto saepe comitatus, ut praesentiam saltem alterutrius eorum constanter confirmetur, acta consignat et rogitum redigit; denique, Scriba actuum, quod munus – sicut et illud Notarii – a quoquo christifidele absolvi potest.
Una cum supradictis membris Tribunalis, munera sua etiam exercebunt duae Commissiones, quarum membra erunt et ipsa ab eodem Episcopo nominata. Prior est Commissio Historicorum, quae de more ex tribus in scientiis historicis et in archivis consulendis peritis constat, quibus erit documenta ad Servum Dei pertinentia omnibus ex archivis colligere, ubi eorum vestigia interesse putent; demum, dum suarum investigationum offerunt fructum, unum simul relatum redigent. Altera est Commissio Theologorum, quae scilicet ex duobus theologis constat, quibus erit scripta edita Servi Dei recensere, sive ad excutiendum nihil in iis esse contra fidem, decus et bonos mores sive ad principia pevuliaris eius spiritualitatis collustranda. Commissarii Theologi, aliter ac Historici, privata redigent relata.

Quoad definitionem nominum Promotorum alicuius Causae beatificationis, qui consilium ineunt eam promovendi, sub re oeconomica patrocinandi et usque ad auspicatum finem canonizationis ducendi, nomine «Actores» appellantur, quod de vocabulo «actio» seu «agere» vel similibus derivat. Ipsi, tamen, ut iustam causam suam ratam et alicuius Servi Dei sanctitatem recognitam videant, Procuratorem – qui Procuratori iuxta ius civile exaequari potest – adhibent, qui non modo actorum iura coram Tribunali ecclesiastico, dum inquisitio Causae apud Dioecesim evolvitur, respicit, sed etiam coram omnibus aliis Tribunalibus ecclesiasticis et, si Postulator in Urbe sit approbatus, etiam coram Congregatione de Causis Sanctorum.

Episcopus competens ad instruendam Causam beatificationis est Episcopus loci, ubi Servus Dei supremum diem obiit; quod si vero quamcumque ob certam causam – sicut, verbi gratia, peritorum penuriam, incommoditatem loci ob opportunitatum defectum, hostilem peculiarium Causarum praeceptionem apud partes populi et cetera – animadverteret se tantum onus nullomodo tollere posse, ab alio Episcopo petere potest, qui, competentiam fori suscipiens, Causam eius vice gerat. Hoc in casu, uterque Romae scribent, alter renuntiationis Causae, alter autem acceptionis pandens rationes. Quae si validae habentur, Congregatio de Causis Sanctorum concedit decretum de compententiae fori translatione, quo Causa apud Diocesim succedaneam institui poterit.

Tantum post resolutam de Tribunali competente quaestionem, Postulator redigere poterit supplicem libellum, formalem scilicet ac litteris datam petitionem Tribunal constituendi omnesque alias actiones inchoandi, quae ad regularem beatificationis processus exsecutionem pertinent. Tamen, antequam publice consensum prodat, officia quaedam definita Episcopo servanda erunt, quorum primum est petere ab Urbe, quominus nullum intersit impedimentum contra sanctitatem vitae vel probationem virtutum Servi Dei gradu heroico excultarum – quod «nihil obstat» dicitur –, ac postea a fratribus Episcopis Conferentiae Episcoporum saltem regionalis, ut eius parumper ineundo consilio assentiant.

Perspiciendum est quod si Servus Dei, cuius Causa est promovenda, alicuius sit Ordinis vel Congregationis religiosae, nullum eorum membrum potest aliquam partem iapud Tribunal agere, nec ulli ex duabus Commissionibus interesse, de quibus supra dictum est. Socius in religione, denique, cooptari potest inter membra Commissionis historicorum, si offerre potest validum auxilium in documentis suae familiae religiosae pervestigandis.

Elenchi testium interrogandorum comparatio munus est Postulatoris, qui in seligendis testibus excutiendis primum attente considerare oportet rationem temporis: quo magis, enim, testis sua directa scientia vitam Servi Dei amplectitur, eo magis prosperitatem Causae corroborabit. Quod non modo in conversatione vitae recensenda praestat, sed adhuc in comprobando gradu quo singulae virtutes exercitae sunt: diutina communio vitae et consequens observatio directa variorum eius morum diversis in adiunctis vitae maxime valet ad percensendam alicuius Servi Dei sanctitatem.

Cuius rei valde conscia, Congregatio de Causis Sanctorum hortatur, ut quam primum testes seniores interrogentur, «ne pereant probationes» summi momenti. Testes erunt etiam Commissarii historicorum, qui non respondebunt ad quaestionarium generalem, sed pauca ad quaesita, quae ad eorundem opus patratum pertinent, et, cum prorsus a Tribunali convocentur, «testes ex officio» appellantur.
Perspiciendum, insuper, iusiurandum veritatem profitendi, quod testes sive ante sive post suam depositionem emittent, tum severus monitus est ad depositionis fidem, tum congruentiam verborum et veri fovet. Nam, cum testes de more plurimi sint, uniuscuiusque super eandem rem collatis responsionibus, mendacitatem declarationis facilius decerni posset.
Antequam ad excussionem testium procedatur, Episcopo manandum est edictum, quo, initium annuntians Causae, omnes invitat, qui notitiam habeant sive pro sive contra Servum Deo de quo agitur, ut ad testimonium reddendum prodeant. Etiam qui ipsius Servi Dei scripta possident adhortandi sunt, ut ea tradant.
Tempus pro Causa beatificationis ineunda, iam ad normam Codicis Iuris Canonici anni 1917, infra tricesimum annum constitutum est. Rationum supra expositarum causa, observantia huius termini numquam satis invocatur: quod si hoc statutum tempus excedatur, peculiaris inquisitio perficienda est, quae ad conclusionem perveniat moram ex dolo, fraude vel rea neglegentia non fuisse.

Quod ad rem oeconomicam spectat, lex canonica de Causis beatificationis et canonizationis nullum statuit pretium certum, nec stipem, nec ullum peculiare emolumentum pro singulis, qui extra Dicasterium laborant, sed onera potius definit, quae variis disputationibus inhaerent in eius navitate praevisis. Cum Congregationi de Causis Sanctorum nullum competat stipendium ad extra, nullomodo definiuntur emolumenta, de quibus supra dictum est. Quod facile quisque intellegi potest, si modo quaedam perpendat adiuncta: nam, diversissima est ratio singularum Causarum; nemo praecognoscere potest, si Dicasterium suppletivam quaeret inquisitionem sive canonicam sive theologicam sive medicam. Perspiciendum est, insuper, amplas et difficiles versiones in linguas vernaculas saepe requiri saepiusque praelum onera exposcere, quae iuxta amplitudinem Causae mutant. Quas ob res, Congregatio de Causis Sanctorum modo prudenter praescribit omnem Causam habere repositum oeconomicum, ex quo Postulator aes necessarium ad sustinendos sumptus in itinere currentes exhaurire possit. Patet vero ut Postulator accepti et expensi rationem actoribus valeat exhibere, quotiemscumque id petant.

Elenchus Causarum, quae iam actae vel adhuc in fieri et magis notae sunt:

Ioannes Papa XXIII
Carolus de Austria
Terentius Iacobus Card. Cooke
Petrus Card. La Fontaine
Clemens Augustus Card. van Galen
Iosephue Card. Mindszenty
Ioannes Henricus Card. Newman
Aloysius Card. Stepinac
Fultonius S.E.R.  Sheen
Iosephus Vincentius S.E.R. McCauley
Michael S.E.R. Wittmann
Franciscus Iosephus S.E.R. Rudigier
Anna Catharina Emmerick
Franciscus Stock
Maria Ward
Maria de Mandat-Grancey
Bernardus von Baden
Fridericus S.E.R. Baraga
P. Stanley Rother
P. Augustus Tolton
P. Emil Kapaun
P. Patrick Peyton
Maximilian S.E.R. Kaller
Eugenio Bolz
Don Augustinus Hieber
Annae Kolesarova
P. Engelmar Unzeitig

Fundatores et Fundatrices

Andreas Bessette

Oratorium Sancti Ioseph Marianopolitanum

Aloysius Biraghi

Institutum Sororum Sanctae Marcellinae

Petrus Bonhomme

Congregatio Sororum Dominae Nostrae a Monte Calvario

Maria Theresa Bonzel

Institutum Pauperum Sororum Sancti Francisci ab Adoratione Perpetua de Olpe

Hildegarda Burjan

Caritas Socialis

Catharina Aurelia Caouette

Congregatio Sororum Adoratricum Preziosissimi Sanguinis Domini nostri Iesu Christi

Gwen Cecilia Coniker

Apostolatus pro consecratione familiarum

Henrica Delille

Congregatio Sororum a Sancta Familia

Theresa Dudzik

Sorores Sancti Francisci Chicagienses

Mater Sanctus Aloysius de Lamoignon

Congregatio Sororum a Caritate Sancti Aloysii

Maria Kaupas

Sorores Sancti Casimiri

Paulina von Mallinckrodt

Sorores Caritatis Christianae

Angelina McCrory

Sorores Carmelitae Senum et Infirmorum

Maria Merkert

Sorores Sanctae Elisabeth

Clelia Merloni

Institutum Apostolarum Sacratissimi Cordis Iesu

Maximus Iosephus Metzger

Fraternitas Una-Sancta

Angela Molari

Institutum Sororum ab Immaculata Conceptione

Basilius Moreau

Congregatio Sanctae Crucis

Paulus Iosephus Nardini

Congregatio Sororum Sancti Francisci a Sacra Familia

Marie Léonie Paradis

Congregatio Parvarum Sorarum a S. Familia de Sherbrooke

Eugène Prévost

Congregatio Oblatarum a Bethania

Dominica Solari

Congregatio Sororum Dominicanarum Sanctae Catharinae seu “Parva Domus Divinae Providentiae”

Ioanna Solimani

Congregatio Monialium Romitarum Sancti Ioannis Baptistae

Ioannes Evangelista Wagner

Fundatio Regens Wagner

Maria Ward

Congregatio Iesu

P. Michelis Mc Givney

the Knights of Columbus

P. Thomas F. Price et James A. S.E.R. Walsh

Societas de Maryknoll pro missionibus exteris USA

P. Simpliciano della Natività Maresca

Fondatore delle Suore Francescane dei Sacri Cuori

Fr. Edward J. Flanagan

Fondatore di Boys Town

Maria Anna Lindenberg (Mater Teresa di Iesu)

Fondatrice del Carmelo di Allentown (USA)

 

Causae usque ad beatificationem ductae

Ioannes Henricus Gulielmus Prassek, Hermannus Lange et Andreas Paulus Eduardus Müller (martyres Lubecae)

25 iunii 2011

Germania

Aloysius Andritzki (martyr)

13 iunii 2011

Germania

Georgius Häfner (martyr)

15 maii 2011

Germania

Ioannes Henricus Newmann

19 septembris 2010

Anglia

Gerardus Hirschfelder (martyr)

19 septembris 2010

Germania

Petrina De Micheli

30 maii 2010

Italia

Ludovicus Constantinus Meszlényi

6 novembris 2009

Hungaria

Franciscus Jägerstätter (martyr)

26 octobris 2007

Austria

Maria Merkert

30 septembris 2007

Polonia

Basilius Moreau

15 septembris 2007

Gallia

Iosephus Nardini

22 octobris 2006

Germania

Aloysius Biraghi

30 aprilis 2006

Italia

Clemens Augustus van Galen

9 octobris 2005

Germania

Anna Catharina Emmerick

3 octobris 2004

Germania

Carolus I de Augsburgo

3 octobris 2004

Austria

Petrus Bonhomme

23 martii 2003

Gallia

Liduina Meneguzzi

20 octobris 2002

Italia

Ignatius Maloyan

7 octobris 2001

Armenia

Nicolaus Gross (martyr)

7 octobris 2001

Germania

Euthymia Üffing

7 octobris 2001

Germania

Thomas Reggio

3 octobris 2000

Italia

Anna Schäffer

7 martii 1999

Germania

Theodorus Guerin

25 octobris 1998

Civ. Fed. Am.  Sept.

Iacobus Kern

21 iunii 1998

Austria

Carolus Leisner (martyr)

23 iunii 1996

Germania

Augustinus Roscelli

7 maii 1995

Italia

Mater Saint-Louis de Lamoignon

27 maii 2012

Gallia

Mons. Carl Lampert (martyr)

13 novembris 2011

Austria

Hildegard Burjan

29 ianuarii 2012

Austria

 

Causae usque ad canonizationem ductae

Andreas Bessette

17 octobris 2010

Canada

Theodorus Guerin

15 octobris 2006

Gallia

Benedicta Cambiagio Frassinello

19 maii 2002

Italia

Crescentia Höss

25 novembris 2001

Germania

Augustinus Roscelli

10 iunii 2001

Italia

Aloysius Scrosoppi

10 iunii 2001

Italia

Augustina Pietrantoni

19 aprilis 1999

Italia

S. Anna Schaeffer

21 octobris 2012

Germania

 

In 35 annis peritiae, quam hoc Studium Iuris iactare potest, patrocinatae sunt Causae ex universo terrarum orbe. Non modo suscipimus receptionem actuum processualium variis ex Diocesibus et, una cum Relatoribus, comparationem Positionum, quae in Urbe disceptandae sunt, sed etiam in Tribunalibus ecclesiasticis prorsus in periodo Diocesana auxiliandis versamur. Nam, apud Dioeceses regulariter inter facientes Causas beatificationis et processum super virtutibus, super martyrio et super miro omni diligentia et studio instruimus.

His dictis, patet secundam nostram inclinationem ad munera postulationis et instructionis Causarum beatificationis et canonizationis ubique per orbem terrarum suscipienda. Libenter ad omnia respondebimus quaesita circa processum beatificationis et canonizationis, quae apte ponderare oportet fructum esse peritiae nostrae, sine ulla ecclesiasticarum auctoritatum implicatione.
Si in votis est maioribus circa omnia, de quibus dictum est, informationibus seu dilucidationibus potiri, liceat per publici cursus indicium electronica ope instructumnos contingere.